BISELLII HONOR

BISELLII HONOR
BISELLII HONOR
in vet. Inscr. nuper in ltalia reperta, quâ innuitur Q. Largennium Reip. Pisanae certam pecuniae sunmam contulisse, ob bonorem Bisellii, item in alia, quae Suessae exstat, deseriptâ Ughello Italiae Sacr. Tom VI. quibusdam idem esse videtur, qui olim Sellae Curulis, apud Romanos. Alii existimant, teferri debere ad facultatem sedendi in Thearris et Spectaculls, in ampliori sella. Nam, ut elt in L. una Cod. Theodos. de usu Sellar. exceptis aliquot vilioribus hominibus, usus sellarum et sedendt ac conveniendi in publicum facultas omnibus data erat: quarum quidem sellarum in Theatris meminerunt Mattial. l. 5. Epigr. 14. Tettullian, de Spectaculis. Alii. Atque hi Bisclliarii dicti videntur, in veter. Inscript. apud Gruterum p. 1099. 2. CN. PLAETORIO VI. VIRO AUGUSTALI. BISSELLIARIO. HONORATO. ORNAMENTIS. DECURIONAL. etc. A' bisellto quâ voce notatur sella amplior, quae duabus sellis constat, apud Varronem de L. L. l. 4. vel quae tam ampla est, ut duos sessores capere possit, in Glossar. Latino-Graeco. οιεδρον feu διέδριον, Eustathio II. δίφρος et διόχη, quae temen voces postea pro quacumque sella usurpati coepetunt, Glossar. Car. du Fresne.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”